VINUM Myrrhatum

VINUM Myrrhatum
VINUM Myrrhatum
Graec. ἐσμυρνισμεν´ον, memoratur Marco, c. 15. v. 23. Duplex enim potio SERVATORI fuit exhibita, in passione; quarum prior haec Matthaeo quoque dicta, c. 27. v. 34. posterioris omnes Euangelistae meminerunt. Illa data est, ex more, cum iamiam cruci affigendus esset: ista, praeter morem, quia dixerat Dominus Sitio, cum iamiam animam esset emissurus. Utraque potio, perditae malitiae illorum, a quibus Christo propinata est, testis fuit, sed diversô modô. Et quidem, quod priorem attinet, dubitari non potest, ex Hebraeorum consuetudine profectum esse, quod Servatori in ipso articulo, quô fuit crucisigendus, poculum est exhibitum Vini ἐσμυρνισμεν´ου seu myrrhati. Vide Maimonidem. l. 14. halack Sanhedrin, c. 13. Iuchasin. v. 114. 2. Alios. Cui simile humanitatis genus apud Athenienses quoque olim in usu fuit: Ubi, qui damnati capitis fuerant, cum e loco Iudicii exibant, ducendi ad supplicium, cibum Vinumque largius sumendi facultatem habebant; poterantque tum tria quae vellent cumque proloqui. Unde natum in ea gente proverbium imprecationis vim habens: Dicas tria illa, quae ad Curiae ingressum licet. Qui mos omnino Iudaeorum, de quo agimus, mori genuninus est: nisi quod illi dabant exeuntibus e iudicio iamiam perituris; hi
perductis ad locum supplicii, post factam confessio nem, quam diligenrer a morituris exigebant. Illi potestarem faciebant ingurgitandi sese cibô et Vinô, ut puniendi supplicii horrorem minus attenderent: isti in eundem finem granum thuris aut mytthae vino admiscebant. Atque hic quidem communis Iudaeorum mos fuit: qui tamen in Domino nostro integre servatus non est. Observant autem Hebraei, hoc officium puniendis praestari consuevisse ab honestis et nobilibus Matronis. Satis vero constar, non defuisse pias feminas, quae Christi doctrinam amplexae illi cupiebant et casum miserantes sequebantur, Lucae c. 23. v. 17. a quibus proin videtur vinum, pro more gentis, Christo paratum fuisse, quod milites, ad omne scelus proni, felle immixtô corrupêre, quemadmodum ex collatione Matthaei ac Marci Euangelistarum sati clare patet. Vide Isaacum Casaubonum, Exercit. contra Baronium 16. §. 80. Posteriorem quod spectat potionem servatori exhibitam, fuit illa acetum, ita enim Matth. c. 27. v. 48. Et statim currens quidam ex eis, quum acceptam spongiam implevisset aceto, et cricumposuisset calamô, dedit ei ut biberet. Et quidem acetum resiciendis miserrs, quos supplicii exanimaret pavor, suit necessarium; acetum quoque aquâ dilutum Vini locô bibebant milites Romani pauperesque alii, verum istud non ad bibendum, sed ad reficiendum animum, si quis deliquium esset passus, comparatum fuit. Unde quod milites eô Christum potabant, non humanitatis id fuit, sed barbarae immanitatis specimen, ut implerentur Prophetiae. Qua de re plura praefatus suppeditat Casaubonus, l. seu Exercit. ead. c. 88. Exhibendi sie morituris Vini ritum plurimis in locis hodieque perduratre, notum, vide quoque supra Murratum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MURRATUM Vinum — ἐσμυρνισμένος οἷνος, memoratur in Historia Passionis Domini nostri, Marci c. 15. v. 23. Καὶ ἐδίδουν αὐτῷ πιεῖν ἐσμυρνισμένον οἶνον, Et dederunt ipsi bibendum vinum myrrhatum seu murratum. In ipso nempe crucifixionis articulo, ex hebraeorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JUDICIA — in Rep. Rom. primum penes Senatum fuêrunt, ex lege Romuli, cuius meminir Dion. Halic. quod eriam longo rempore sub Consulibus observatum. Donec C. Sempronius Gracchus Tr. Pl. lege latâ, ea ad solos Equires transtulit, postquam paucis ante Annis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MYRRHA — I. MYRRHA Graece μυῤῤὶς, herba est, simillima cicutae, caule foliique et folre, minor tantum et exilior, cibo non insuavis, Plin. l. 24. c. 16. sic dicta, διὰ τὸ μυρίζον καὶ ἐυῷδες, ob suavem eius fragrantiam, quam radice praefert. Dioscorides,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”